monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'Goliath' in 'Sermones, p2, 72'
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXXI. IN FESTO EXALTATIONIS SANCTAE CRUCIS SERMO UNICUS. <<<     >>> LXXIII. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM SERMO PRIMUS.

LXXII. DE LAUDIBUS SANCTAE CRUCIS SERMO UNICUS.

1  « Si ego exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum (Ioan. XII, 32). 2  » Humilis et mansuetus David, manu fortis, et aspectu desiderabilis, et a fratribus ante exaltationem contemptus, scilicet Christus Dominus a Iudaeis spretus hoc dicit, significans qua morte esset moriturus, morte scilicet crucis; qui alibi ait: « Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Ioan. III, 14); » legalis historiae umbram tangens, mysterium, sensumque insinuat spiritualem. Refert enim Moyses in Numeris (cap. XXI), quod cum filii Israel ab ignitis serpentibus percuterentur in deserto, sibi a Domino consultum erigere serpentem aeneum in ligno, quem intuentes a morsibus serpentum sanarentur. 3  Serpens in ligno suspensus, hic est Christus; serpens, quia mortalis; aeneus, quia immortalis; sed mortalis secundum hominem, immortalis secundum Deum. 4  Persuasione quippe serpentis homo in damnationem mortis excidit [f. cecidit]. 5  Convenienter ergo ad significationem ipsius mortis serpens exaltatus est in ligno. 6  Quid ergo ibi pependit, nisi mors Domini? Hic est serpens Moysi, qui devoravit serpentes magorum Pharaonis (Exod. IV). 7  Hic est serpens quem expavit Moyses et fugit. 8  Domino enim iubente proiecit virgam in terram, qua conversa in colubrum fugit; sed iterum, praecipiente Domino, tenuit caudam eius quae reversa est in virgam. 9  Virga, divinitatis est potestas, serpens Christi mortalitas. 10  Quia enim per serpentem mors intravit, per eumdem recte mortalitas significatur. 11  Virga ergo in serpente, Christus est in morte. 12  Expavit Moyses et fugit, quia mortuo Christo expaverunt discipuli, a spe, in qua fuerant, recedentes, secundum illud: « Defecerunt oculi mei a sperando in Deo meo (Psal. LXVIII, 4, sec. LXX). 13  » Et iterum: « Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me (Psal. CXLI, 5). 14  » Et Isaias: « Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII, 3). 15  » Sed apprehensa cauda, redit serpens in virgam, quia qui primo occisus, postea patratis omnibus ad id quod prius fuerat resurgendo reversus est; quia per resurrectionem innotuit Deus, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. 16  Unde post resurrectionem ait: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XVIII, 28). 17  » Et Apostolus ob humilitatem passionis eum exaltatum dicens: « Et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil. II, 9). 18  » Nomen, non quia ante et ante [non] habuerit nomen, omnemque potestatem; sed hoc quod ante habebat in occulto, post resurrectionem positum est in evidenti. 19  Et sic serpens rediit in virgam, quia mortuus innotuit Deus. 20  Ergo serpens erat mortalitate, et aeneus, vel virga deitatis, incommutabilitate. 21  Haec virga proiecta in terra, et serpens facta devoravit serpentes magorum Aegyptiorum, quia Dei Filius caro factus, post gloriae dignitatem factus obediens usque ad mortem, per ipsam carnis mortem serpentem diri vulneris evacuavit [f. dirum serpentis vulnus evacuavit], et mortem, mortisque aculeum consumpsit, secundum illud: « Ero mors tua, o mors! Morsus tuus ero, o inferne! » (Ose. XIII, 14.) Potest et virga Moysi, qua Aegyptus subiicitur, et Pharao superatur, crux Christi intelligi, qua mundus vincitur, et princeps mundi cum principatibus et potestatibus expugnatur. 22  Serpens enim pro sapientia et prudentia poni solet. 23  Unde: « Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16). 24  » Et alibi: « Serpens erat prudentior [ Vulg. callidior) cunctis animantibus (Gen. III, 1). 25  » Virga igitur proiecta fit serpens, et devorat magorum Aegyptiorum serpentes, quia crux Christi, cuius praedicatio stulta videbatur, quam Moyses, id est lex continet, secundum illud: « De me enim ille scripsit (Ioan. V, 46) » conversa est in sapientiam et tantam, quod omnem sapientiam Aegyptiorum, id est huius mundi, devorat. 26  Intuemini eam, quoniam stultam fecit Deus sapientiam huius mundi, postquam manifestavit Christum crucifixum Dei virtutem et Dei sapientiam, qui dixit: « Comprehendam sapientes in astutia eorum. 27  Ubi est litteratus? Ubi verba legi praeponderans? Ubi doctor parvulorum? » (I Cor. I, 19.) Stulti facti sunt principes Taneos; consiliarii Pharaonis infatuati sunt. 28  Bona fuit talis conversio, qua virga in serpentem transiit, et serpens in virgam rediit, quam tamen perfidi non intelligentes, in opprobria proruperunt, secundum illud: « Exprobraverunt inimici tui, Domine; exprobraverunt commutationem Christi (Psal. LXXXVIII, 52). 29  » Exprobra verunt scilicet, quod mortuus est Christus, quod tamen non est exprobrandum, sed venerandum. 30  Hoc est enim mutari a temporali vita ad aeternam vitam, a terra ad coelum, a Iudaeis ad gentes. 31  Haec est mutatio dexterae Excelsi. 32  Oportebat ergo vitam [l. virgam] converti in serpentem, et postea redire in virgam, quia oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis; pati propter peccata nostra et resurgere a mortuis; pati propter peccata nostra delenda, et resurgere propter iustificationem nostram complendam, sicut dicit Isaias: « Vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra (Isa. LIII, 5). 33  » Et iterum: « Livore eius sanati sumus (ibid.). 34  » Ecce verus Isaac cum lignis, et Abraham cum ariete inter vepres haerente. 35  Isaac enim deitas est; Abraham, Deus Pater; aries, humanitas; ligna, crux; virga, vepres Iudaicae malitiae; spinae de quibus Propheta: « Exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII, 12), » quia invidiae facibus accensi et malitiae errore caecati aestuaverunt in Christum. 36  Aries vero inter vepres haerens pro Isaac. 37  Isaac non est oblatus, quia non divinitas, sed humanitas voluntate Dei est oblata inter vepres Iudaicae malitiae laborans. 38  Christus ergo serpens est et aries secundum carnem; serpens autem, quia mortalis; aries, quia oblatus, et quia in cornibus crucis aereas potestates debellavit, de quibus: « Cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius (Habac. III, 4). 39  » In cornibus quippe crucis non defecit fortitudo eius, sed abscondita fuit. 40  Latenter enim vicit, qui foris victus apparuit. 41  Unde Ambrosius ait: « Clamat caro peritura separatione divinitatis. 42  » Nam mors ibi esse non poterat, nisi vita abscederet. 43  Non autem dicitur separata inde divinitas, quantum ad naturalem unionem quae erat inter Deum et hominem, sed quantum ad divinae potentiae ostensionem. 44  Ibi enim divinam potentiam non ostendit, sed abscondit, quia testante Isaia: « Sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se obmutuit; et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7). 45  » Non exercuit ibi fortitudinem, sed occultavit, opponens eis carnem, in quam saevirent, mortalem. 46  « Si enim cognovissent, ut ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). 47  » Cognoverunt tamen aliqui Iudaeorum de eo, sicut quidam daemones de eo quaedam non ignoraverunt. 48  Noverunt quidem tam daemones, quam sapientes Iudaeorum ipsum esse Messiam in lege et in prophetis praenuntiatum, sed nescierunt ipsum esse Deum, vel Dei Filium. 49  Non praescierunt daemones per eius mortem se amissuros potestatem, nec Iudaei locum et gentem. 50  Non animadverterunt se vinci, ubi putaverunt se vincere. 51  Minores vero nec ipsum esse Messiam noverunt. 52  Caecati sunt omnes, quia veritatem oderunt, nec ipsam veritatem intellexerunt, ut novissima providerent. 53  Meruit hoc superbia voluntatis eorum, quorum voluntas sic superba erat, ut sibi negarent necessarium divinum auxilium. 54  Sed de illa caecitate quidam sunt illuminati; de illa gentium perditionis massa aliqui sunt liberati, et a Domino misericorditer respecti; illi scilicet pro quibus oravit in cruce, dicens: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). 55  » Minores hi erant de illo populo, qui non ex invidia, sed ex zelo Dominum persequebantur, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. 56  Arbitrabantur enim obsequium se praestare Deo, de quibus ait Petrus: « Scio quia per ignorantiam hoc egistis, fratres (Act. III, 17); » hi ergo de illa pessima generalitate discreti sunt, cum pro eis Dominus orare dignatus est, implens quod tradiderat: « Orate, inquit, pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44). 57  » Ecce magna charitas, ingens pietas, bona pro malis retribuere, benedictionem pro maledictione. 58  Cum enim sint differentiae sex in reddendis bonis pro malis, inter omnes alias duae excellunt, et inter omnes una. 59  Duae nimirum sunt, reddere bona pro bonis et mala pro malis. 60  Item aliae duae sunt, non reddere bona pro bonis et reddere mala pro bonis. 61  Item aliae duae sunt, non reddere mala pro malis, et reddere bona pro malis, quae inter alias eminent; sed inter omnes illa eminet, qua redditur bonum pro malo, quod Christus fecit. 62  Pro persecutoribus in cruce deprecatus est, cum sceleratis deputatus, pro peccatoribus crucifixus. 63  Quod per Prophetam ait: « Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi inimici mei; ego autem orabam (Psal. CVII, 4). 64  » Non immerito igitur dicitur separata divinitas, quia ibi suae fortitudinis brachium, divinitatisque lumen non declaravit. 65  Ibi apparuit quod assumpsit de matre et abscondit quod assumpsit de Patre. 66  In huius rei figuram praeceptum est in Levitico (cap. XVI) summo sacerdoti, assumere duos hircos, unum immolatitium et alterum apopompeium, id est emissarium, quem statuat vivum coram Domino, ut fundata [seu facta] prece super eum, emittat eum in solitudinem. 67  In duobus hircis utraque Christi natura insinuatur. 68  In hirco immolatitio, humana; in apopompeio, divina. 69  Ille hircus immolatitius; hic cum peccatis populi, fusis precibus super eum, in desertum mittitur, quia Christus secundum alteram naturam crucifigitur, secundum alteram precibus exoratur ut iniquitatibus nostris propitietur, et in solitudinem graditur, id est in sinu Patris, quo nullus accedit, nisi ipse et Spiritus sanctus. 70  Abiit ergo in solitudinem, id est operandi virtutem cohibuit et abscondit, et nostras iniquitates portavit, non ut haberet, sed ut consumeret. 71  « Deus enim noster ignis consumens est (Deut. IV, 24). 72  » In solitudinem igitur, id est in coelum divinitas tempore passionis abiisse dicitur, non locum mutans, sed quodammodo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. 73  Visi sunt ergo Iudaei temporaliter praevaluisse, sed vere victi sunt. 74  « Introierunt enim in inferiora terrae, ut ait Propheta, et partes vulpium facti sunt (Psal. LXII, 11); » quia intus caecati sunt, et foris captivati sunt; intus terrenae cupiditatis voragine absorpti sunt; foris principibus saeculi, qui vulpibus comparantur, secundum illud: « Dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32), » misera servitute subacti sunt. 75  Crucis igitur abscondita fortitudine percussi sunt Iudaei, qui se vicisse gratulabantur, sicut Iacob luctatus cum angelo (Gen. XXXII), adversus eum praevaluit, sed ab eodem in femore percussus claudicavit; emarcuit enim femoris eius nervus, quia populus Iudaicus de Iacob ortus, adversus Christum videtur praevaluisse corporaliter; sed percusso nervo claudicavit, quia excaecatis mentibus rectos fidei et veritatis gressus amisit. 76  Victi ergo Iudaei sunt in cornibus crucis; mors enim ibi destructa et diabolus est expugnatus. 77  Unde in eodem Cantico sequitur: « Ante faciem eius ibit mors (Habac. III, 4). 78  » Et item: « Egredietur diabolus ante pedes eius (ibid.). 79  » Attendite victoriam Redemptoris, quam abscondita virtute crucis procreavit [f. procuravit]. 80  Uno enim congressu tria hostium genera debellavit, secundum illud: « Percussisti caput de domo impii (ibid., XIII). 81  » Mortem destruxit, iuxta illud: « Ero mors tua, o mors! (Ose. XIII, 14) » qui contra superbum Goliath, id est diabolum dimicaturus non expavit, sed ad luctam quasi gratulabundus properans, et velut castra adversus fortem procedendo movens, a summo coelo egressus, et « in sole posuit tabernaculum suum » (Psal. XVIII, 6), quia ab aequalitate Patris ante tempora ineffabiliter egressus, in mundum venit, cum forti praeliaturus a Patre exiit, ipsum non deserens venit in mundum, non mutans locum. 82  Quod ait: « Ego exivi a Patre, et veni in mundum (Ioan. XVI, 28). 83  » Venit ubi erat, quia in mundo erat, et mundus per ipsum factus est; sed visibilis apparuit, ubi ante non apparebat. 84  Veniens autem locum sibi providit ad pugnandum accommodum. 85  « Posuit » enim « in sole tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6), » scilicet, carnis dispensationem, in qua venit expugnare errores huius mundi et belligerare adversus principem mundi. 86  Tabernaculum enim est habitaculum militare, et Dei Filius in carne militans adversus principem tenebrarum, non in tenebris, sed « in sole posuit tabernaculum suum. 87  » Sol tria facit: urit, lucet, tempora distinguit. 88  In ustione labor, id est anxietas passionis; in luce manifestatio; in distinctione temporum temporalis alteratio insinuatur. 89  Posuit igitur Christus tabernaculum suae carnis in sole, id est in labore, in manifesto, sub temporali vicissitudine, secundum illud: « Laboravi sustinens (Ier. VI, 11). 90  » Et iterum: « Laboravi clamans (Psal. LXVIII, 4); » in manifesto, quia non venit lucerna ut abscondatur sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 91  Sub temporali varietate, quia per aetatum incrementa profecit, secundum illud: « Proficiebat Iesus aetate et sapientia (Luc. II, 52). 92  » Sic igitur « in sole posuit tabernaculum suum » pugnaturus contra Goliath superbum, id est diabolum, cum quo certamen iniit, ut liberaret pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor, id est humanum genus erueret de manu diaboli, quem non sua virtus, sed peccata nostra fortem fecerant, qui dominium super nos usurpavit, non sua virtute, sed ex nostra infirmitate, id est ex nostri desiderii pravitate, secundum illud: « Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CXXXIX, 9); » ab illo potente in cruce liberavit pauperem, cui non erat adiutor, quia nec angelus, nec patriarcha, nec aliquis hominum pauperem a potente liberare valuit, nisi ex millibus electus, scilicet, leo de tribu Iuda, qui in ara crucis regis simul et sacerdotis officium explevit; regis, quia expugnavit, et vicit; sacerdotis, quia obtulit et placavit, nec aliam a se hostiam obtulit, nec alium a se Deum placavit; offerendo pugnavit, pugnando se obtulit; et se offerendo, inopem, egenum et pauperem de manu fortiorum eius, id est diabolicarum potestatum eripuit: scilicet humanum genus, quod est quasi unus homo inops, quia moraliter egenus, quia in labore et sudore panem suum quaerit; pauper, quia de puritate sapientiae eiectus, inanem et umbratilem habuit sapientiam. 93  Oportuit ergo Filium hominis exaltari in ligno, non solum ut diabolum vinceret, sed ut omnia ad se traheret, ad se utique diligendum, imitandum, secumque regnandum; diligendum, quia ipse prior dilexit nos, ut nos diligamus cum; dilexit nos ante mundi constitutionem suae charitatis dulcedine, quique in tempore praecipuum exhibuit charitatis affectum, ponens animam pro multorum redemptione. 94  « Maiorem enim hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. XV, 13). 95  » Ponendo ergo animam tanquam saluberrimam exempli formam, nos in sui amorem traxit. 96  Ad se quoque imitandum suae mortis genere nos instituit. 97  Qui enim mortuus est quia voluit et quando voluit, mortuus quoque est quomodo voluit. 98  Hoc enim genus mortis non frustra Salvator elegit, cui alio modo de vita exire licuit. 99  In cuius enim potestate erat mori, vel non mori, et sic vel sic mori, crucem non frustra elegit, ut nos huic mundo crucifigeret, qui dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me. 100  Quandiu enim evacuatur corpus peccati, tandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur, nobis est tempus crucis. 101  Semper igitur in hac vita pendere debet Christianus in cruce, non corpore, sed spiritu; non carne, sed mente; ut spiritualibus praeceptorum Dei clavis membra confixa habeamus, ne ad mala moveantur, a quibus ita perfecte quiescere debemus, ut nec eorum visio, nec memoria mentes nostras contingat. 102  Quidquid ergo gestum est in cruce, in sepultura ita gestum est, ut his rebus configuretur vita Christiana. 103  Caligaverunt in cruce oculi Christi, ut avertantur oculi nostri ne videant vanitatem; blasphemiis et conviciis patuerunt eius aures, ut ad clamores pauperum aures nostrae pateant. 104  Gustavit Christus in cruce acetum et fel, ut amaritudinem passionis fortes simus ad ferendum, malosque nobiscum patienter toleremus, nec eis conformemur, quia et Christus, cum gustasset, noluit bibere, insinuans tales, scilicet, veteres et malos esse ferendos, sed non imitandos. 105  In hoc quoque significavit fortitudine [f. formidine] tribulationis non esse obmutescendum a verbo praedicationis. 106  In cruce manus Christi sunt expansae, ut sua egenis largiri et inimicis addiscerent manus contractae, manus nostrae [f. ut sua egenis largiri addiscerent manus nostrae, nec illis unquam esse contractae, vel etiam inimicis]. 107  Pedes in cruce clavis sunt affixi, ut in via Dei dirigerentur pedes extorti, pedes nostri. 108  Exaltari ergo voluit in cruce, non frustra, sed ut iuxta quatuor crucis distinctiones, quibus quatuor mundi significantur partes, omnia traheret ad se diligendum, imitandum et conregnandum. 109  Omnia, non utique lapides et ligna, sed omnia hominum genera, omnium aetatum populos. 110  Omnes enim et qui praecedebant, et qui sequebantur, clamabant: « Hosanna in excelsis (Marc. XI, 10), » quia nemo praecedentium vel sequentium Incarnationem, sine fide mediatoris Dei et hominum salvari potuit. 111  Ipse enim est vir qui in Ezechiele signat thau in frontibus virorum omnium qui salvi fiunt. 112  « Veniebant, inquit, sex viri de via portae Superioris, quae respicit ad aquilonem, et unusquisque vas interitus in sua manu habebat. 113  Vir quoque unus de medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius, cui Dominus dixit: Transi per mediam civitatem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus; et dixit sequentibus: Transite per mediam civitatem, et percutite. 114  Omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis (Ezech. IX, 2). 115  » Attendite diligenter, fratres, quantus sit vir iste, qui alios signat, et qui sint illi sex viri, qui ad eum veniunt. 116  Sex viri sunt sex aetatum populi, qui veniunt de via portae superioris. 117  Porta est lex Domini, qua homo dirigitur atque docetur semitas iustitiae, ut intret ad vitam. 118  Unde Propheta: « Aperite mihi portas iustitiae: haec porta Domini, iusti intrabunt in eam (Psal. CXVII, 19). 119  » Est autem porta inferior et est porta superior. 120  Porta superior, id est anterior, est lex naturalis; porta inferior, id est posterior, est lex scripta, quae respicit ad aquilonem, quae ab aquilone non liberat. 121  Legis naturalis transgressor primus parens exstitit. 122  Lex autem scripta omnes sub maledicto conclusit. 123  Cumque primus parens sibi omnium primo peccando nocuit per inobedientiam et praevaricationem, universam etiam posteritatem damnavit, mortique usque ad adventum [ec. Christi] subiecit: « Regnavit enim mors, ut ait Apostolus, ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14), » id est usque ad legem, id est etiam sub lege, quia nec lex naturalis, nec lex scripta mortis valuit auferre dominium. 124  Venerunt ergo sex viri de via portae Superioris, id est sex aetatum populi, de via legis naturalis, non solum scriptae, quaerentes salutem quam in neutra lege invenerant; et habebat unusquisque in manu sua vas interitus, id est moeroris, quia non patebat introitus ad coelum; et peccati, quia non modo in apostatica radice vitiati erant, verum etiam propria addiderant delicta. 125  « Omnes enim peccaverunt, ut ait Apostolus, et egent gloria Dei (Rom. III, 13). 126  » Unde Iacob canos suos deducendos cum dolore ad inferos plangit. 127  Venit autem unus inter eos vir vestitus lineis usque ad talos, id est Christus, qui sexta aetate venit ad mundi redemptionem, qui quadam singulari virtute a caeteris discernitur, de quo Propheta: « Nunquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). 128  » Non est homo qui possit dicere, id est persuadere Sion, id est Synagogae, scilicet quod homo sit in ea natus, et ipse fundaverit eam Altissimus. 129  Non hoc recipit perfida Synagoga. 130  Hic tamen est ille unus, de quo inquit Moyses: « Audi, Israel, Dominus Deus, Deus unus est (Deut. VI, 4). 131  » Et Apostolus: « Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). 132  » Hic unus erat vestitus lineis usque ad talos, in quo munditia humanitatis ac perfectio designatur. 133  Talus quippe est extrema pars hominis; finis est corporis. 134  Talaris igitur linea Christi est humanitas perfecta, quae ab omni vitio immunis, veritatis et gratiae plena exstitit, quaeque ad hominis redemptionem sufficiens hostia fuit. 135  Unde Propheta ait: « Corpus autem perfecisti mihi. » Haec est vitula [seu vacca] rufa (Num. XIX), in qua nulla macula erat, quae iugum non traxerat, quae cremabatur extra castra, de cuius cinere fiebat aqua aspersionis in emundationem immundorum. 136  Vitula rufa, caro Christi est infirma, sanguine passionis rubricata. 137  Unde: « Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? » (Isa. LXIII, 2.) Interrogantibus sic angelis respondet Christus: « Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXXXIII, 3). 138  » Torcular est pressio passionis, quam hominis Filius, non sustinuisse, sed calcasse dicitur. 139  In calcationis verbo duo insinuans, sustinentiam scilicet et victoriam. 140  Sic enim ipse mortem sustinuit, quod sustinendo, eam vicit et destruxit. 141  Unde in Threnis: « Torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda (Thren. I, 15). 142  » Merito igitur iuvenca erat rufa, quia sanguine passionis tincta. 143  Unde in benedictione Iudae in figura Christi Iacob ait: « Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX, 11). 144  » Haec extra castra combusta est, quia extra portam civitatis in loco Calvariae crucifixa. 145  De huius cinere fiebat aqua aspersionis, per quam significabatur baptisma, qua mundabantur homines a contactu mortuorum, quia ab iniquitate huius moribundae vitae ac morticinae per baptismum Christi mundamur, et hyssopo, quae humilitatem passionis Christi significabat, aspergebatur illa aqua, quia ex fide passionis, et aqua ablutionis completur redemptio nostra. 146  Unde Ioannes in Epistola canonica ait: « Ipse est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus (I Ioan. V, 6). 147  » Sicut enim per sanguinem agni, et transitum maris Rubri, liberati sunt Israelitae ab exterminatore angelo, ita his sacramentis praecipue sanguinis et aquae salvatur Ecclesia. 148  Unde in passione de latere Christi in cruce dormientis profluxerunt sanguis et aqua, sanguis redemptionis et aqua ablutionis, quae sunt mysteria nostrae salutis. 149  Aqua igitur aspersionis, quae sortitur virtutem de sanguine redemptionis, fit purificatio contaminationis. 150  Haec est aqua torrentis quae in Ezechiele sanat aquas mortui maris et vivificat omnia ad quae pervenit. 151  Ait enim: « Aquae descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris (Ezech. XLVII, 1). 152  » Aquae istae intrabant mare Mortuum, et exibant, et sanabantur aquae, et vivent omnia ad quae veniet torrens, et erunt pisces multi; post ipsa venerunt istae aquae illuc. 153  Miro modo aquis evangelicis atque vivis, aquae sanantur mortuae atque intolerabiles, aquae sine substantia, in quibus nihil potest vivere, quia non noverunt eum qui dicit: « Ego sum vita (Ioan. XIV, 6), » cuius torrente aquae creatae atque mortuae multos habent pisces, et vivunt omnia ad quae pervenerint, quia salit ille torrens in vitam aeternam, de quo Zacharias: « In die illa egredietur aqua de Ierusalem, et medium eius in mare primum, hoc est mare Mortuum. 154  » Et Ezechiel: « Aquae eius egredientur de sanctuario, et erit fructus eius in cibum, et folia eius in medicinam (Ezech. XLVII, 12). 155  » Mirae virtutis est aqua aspersionis quae sanat, cibat, vivificat, quia fit de cinere vitulae rufae, id est carnis Dominicae pretioso sanguine rubricatae. 156  Ecce vestis talaris, qua vestitus erat ille vir unus, qui habebat ad renes atramentarium scriptoris. 157  Renes posterius sunt homines, [qui] tanquam sequi videntur. 158  Unde et ipsi merito sequaces veritatis significantur, quos ab aeterno Deus elegit, praesciens illos futuros conformes imagini Filii sui. 159  Atramentarium ergo scriptoris, doctrina est Dei Patris, quam Christus portavit ad renes, quia eam officio humanitatis exhibuit universo populo, cui per Prophetam dicitur: « Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4). 160  » Et ipse in Evangelio ait: « Non veni mittere pacem, sed gladium (Matth. X, 14). 161  » Doctrina ergo veritatis gladius dicitur, quia secat carnalia a spiritualibus; et atramentarium, quia spiritualiter scribitur in cordibus fidelium, et scriptoris, id est Dei Patris. 162  Unde ipse ait: « Doctrina mea, non est mea, sed eius qui misit me Patris (Ioan. VII, 16). 163  » Et alibi: « Ego a me ipso non loquor (Ioan. XIV, 10); » qui enim non est a se, non operatur a se, sed ab eo loquitur, a quo est. 164  Quod Domino ad eum dicente: Transivit per civitatem, et signavit thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus: ipse enim iuxta voluntatem Patris omnia fecit. 165  Ideoque Patre dicente per civitatem: « Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus (Ezech. IX, 4). 166  » Ipse signavit qui signatus est a Patre, secundum illud: « Hunc enim signavit Deus Pater (Ioan. VI, 17), » ut alios signaret. 167  Signavit autem thau, qui speciem crucis tenet, unde in thau salutare signum crucis intelligitur. 168  Quod signum [ponit] super frontes virorum gementium, etc., super frontes scilicet corporis et cordis, ut signum crucis super frontes radiet tam corporis quam mentis, ut foris appareat operis exhibitione, et intus resplendeat fidei veritate. 169  Hi sunt duo postes, qui sanguine paschalis agni in Exodo liniuntur, ut ab exterminatore angelo salventur. 170  « Sumus, inquit, de sanguine agni, ac pones super utrumque postem, et in superliminaribus domorum (Exod. XII, 7). 171  » Sanguis super utrumque postem ponitur, cum non solum ore corporis, sed et ore mentis hauritur, et ad intentionem [f. ad instructionem, vel imitationem] intenta mente cogitatur. 172  Qui enim sic Redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem eius necdum velit, in uno poste sanguinem ponit, qui et in superliminaribus domorum ponendus est. 173  Domus mentes nostrae sunt, in quibus per cogitationem habitamus. 174  Superliminare vero intentio est, quae praeeminet cogitationi et actioni. 175  Qui ergo intentionem cogitationis, ad imitationem dirigit passionis, in superliminari domus agni sanguinem ponit. 176  Idem ergo mysterium tenet sanguis agni super postes Israelitarum positus, quod Thau signatum super frontes virorum gementium; et sicut illi per sanguinem, ab exterminatore, ita hi per Thau a transeuntium percussione salvati sunt. 177  Ait enim: « Omnem super quem videritis Thau, ne occidatis (Ezech. IX, 6). 178  » Qui hoc signum non recipiunt, aeterna morte pereunt. 179  Qui autem recipiunt, ab exterminatore liberati perpetuo vivere merentur. 180  Hoc est signum, de quo Propheta ait: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). 181  » Sed qui hoc lumine signantur? Qui signantis accipiunt testimonium, qui eius fide sua signant, id est insigniunt corda, secundum illud: « Qui desursum [venit], super omnes est; qui accipit testimonium eius, signavit quia Deus verax est (Ioan. III, 31). 182  » Posuit enim in corde suo quasi speciale signum, hoc est verum Deum, qui desursum venit ad salutem hominum: Quos ergo signat qui de coelo venit, illius charactere mentem suam signant quo fugent inimicos. 183  Isti sunt duodecim millia in Apocalypsi de tribubus singulis signati. 184  Hos ad se traxit serpens aeneus in ligno exaltatus. 185  Hoc est lignum in quo botrus de terra sancta portatur a duobus (Num. XIII, 15). 186  Hoc est lignum quod misit Elisaeus in aquam ad quaerendam securim de mensa [f. de manubrio], quod natavit ad lignum (IV Reg. VI, 5). 187  Hoc est lignum vitae, lignum dulce, quod siccavit [f. secavit] lignum mortis. 188  In hoc igitur ligno exaltatus est Deus homo, ut qui super omnes est omnia traheret ad semetipsum, diligendum scilicet, imitandum et videndum, non qualis apparuit in forma servi, sed qualis est in forma Dei, quam visionem latroni confitenti concessit, dicens: « Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), » per speciem cum me ipsum tibi manifestabo, quod est esse in paradiso. 189  Esse enim cum eo qui est vita, hoc esse vere in paradiso. 190  Unde pro magno munere suis spondet esse secum, dicens: « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Ioan. XVII, 24). 191  » Non dicit simpliciter: Ubi ego sum, et illi sint, quia ipse ubique est; sed addidit mecum, quia et miseri possunt esse, ubi ille est qui nusquam deest, sed non cum illo, quia non fruuntur eo: Soli enim beati sunt cum illo, qui soli fruuntur illo; vident illum sicuti est, quia non sunt beati, nisi ex eo qui est beatitudo, et vita aeterna; quam ipse nobis praestare dignetur. 192  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXXI. IN FESTO EXALTATIONIS SANCTAE CRUCIS SERMO UNICUS. <<<     >>> LXXIII. IN FESTO OMNIUM SANCTORUM SERMO PRIMUS.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'Goliath' in 'Sermones, p2, 72'